Arcana Coelestia (Elliott) n. 8942

Previous Number Next Number See English 

8942. `Quia si caelum tuum moveris super illo': quod significet si ex proprio, constat ex significatione `caeli' quod sit verum fictum, ita ex proprio; caelum enim est ferrum per quod lapides secantur et aptantur in formam; hic itaque est proprium hominis, nam hoc aptat ut illa quae religionis erunt appareant in forma veri; pro caelo alibi dicitur ferrum, alibi securis, ut Deut. xxvii 5; Jos. viii 30, 31; i Reg. vi 7; Esai. xliv 10, 11 [, 12]; Hos. [xiii 2; Jer.] x 3, 4; et per illa instrumenta significantur talia quae propriae intelligentiae sunt et fingunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church