8859. CONTENTA
Agitur in hoc capite in sensu interno de veris Divinis quae implantanda sunt bono apud illos qui ab Ecclesia spirituali Domini sunt; decem praecepta decalogi sunt illa vera, praecepta de sacrificiis et de (x)altari quae in hoc capite sequuntur sunt vera externa quae cultus.