Arcana Coelestia (Elliott) n. 8858

Previous Number Next Number See English 

8858. Homo prorsus talis est, quale est ejus vitae dominans; per hoc distinguitur ab aliis; secundum hoc fit ejus caelum si bonus est, ac fit ejus infernum si malus, nam id est ipsissima ejus voluntas, et sic ipsum esse vitae ejus, quod post mortem mutari non potest. Ex his patet quale vitae est regenerato, et quale vitae est non regenerato.

EXODUS {1}CAPUT @1 i EXODI AIT$

1. Et locutus est DEUS omnia verba haec, dicendo,

2. Ego JEHOVAH DEUS tuus, Qui eduxi te e terra Aegypti, e domo servorum.

3. Non erit tibi dii alii coram faciebus Meis.

4. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem quae in caelis desuper, et quae in terra desuper, et quae in aquis de sub terra.

5. Non incurvabis te illis, et non servies illis, quia Ego JEHOVAH DEUS tuus, DEUS {1} zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et super quartos, osoribus Meis. @1 i (in singular)$

6. Et faciens misericordiam ad millenos amantibus Me, et custodientibus praecepta Mea.

7. Non feres nomen JEHOVAE DEI tui {1}ad vanum, quia non innocentem reddet JEHOVAH illum qui fert nomen Ipsius ad vanum. @1 d in vanum i ad vanum$

8. Recordare diei sabbati ad sanctificandum eum.

9. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum.

10. Et dies septimus sabbatum JEHOVAH DEO tuo, non facies ullum opus tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, et bestia tua, et peregrinus tuus qui in portis tuis.

11. Quia sex diebus fecit JEHOVAH caelum et terram, mare, et omne quod in illis, et quievit in die septimo; idcirco benedixit JEHOVAH diei sabbati, et sanctificavit eum.

12. Honora patrem tuum et matrem tuam, propterea ut prolongentur dies tui super terra quam JEHOVAH DEUS tuus dat tibi.

{1}13. Non occides. Non adulterabis. Non furaberis. Non respondebis in proximum tuum testis mendacii. @1 In Heb Bible and in AV this verse and verses 14-23 are numbered 13-16 and 17-26 respectively. S's enumeration is the same as that of Sch.$

14. Non concupisces domum proximi tui; non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo.

15. Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo.

16. Et dixerunt ad Moschen, Loquere tu cum nobis, et audiemus, et ne loquatur cum nobis DEUS, ne forte moriamur.

17. Et dixit Moscheh ad populum, Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit DEUS, et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, ut non peccetis.

18. Et stetit populus e longinquo, et Moscheh accessit ad caliginem ubi DEUS.

19. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ita dices ad filios Israelis, Vos vidistis quod e caelo locutus sim cum vobis.

20. Non facietis cum Me deos argenti et deos auri, non facietis vobis.

21. Altare humi facies Mihi, et sacrificabis super illo holocausta tua et eucharistica tua, greges tuos, et armenta tua; in omni loco quo memoriam posuero nominis Mei, veniam ad te et benedicam tibi.

22. Et si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos (x)caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, et profanabis illud.

23. Et non ascendes in gradibus super ad altare Meum, ut non reveletur nuditas tua super illo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church