Arcana Coelestia (Elliott) n. 8797

Previous Number Next Number See English 

8797. `Omnis tangens montem moriendo morietur': quod significet quod qui ab Ecclesia spirituali usque ad [societates] caelestes se infundit pereat, constat ex (x)significatione `montis' quod sit bonum amoris, de qua mox supra n. 8795, hic Divinum Bonum Divini Amoris in caelo intimo, quia populus qui infra repraesentat regnum spirituale Domini, quod est caelum medium; ex significatione `tangere' quod sit penetrare eousque, hic infundere se, de qua sequitur; et ex significatione `moriendo mori' quod sit perire. 2 Cum hoc ita se habet: illi qui e regno spirituali Domini sunt non possunt influere in regnum caeleste, quia hoc est superius seu interius, et illud inferius seu exterius, {1}quod enim exterius seu inferius est non potest influere in superius seu interius, n. 5259, 5779; fit tamen quandoque quod qui in inferiore caelo sunt ambiant ascendere in caelum superius, et hoc ex prava cupidine quae originem {2}ducit ex fastu, ex dominatione, vel ex invidia; qui id inde tentant subinde etiam intromittuntur; sed tunc patiuntur dura, corripiuntur anxietate, et tandem dolore, et quoque caecitate, {3}et intelligentia illis ac felicitas perit; quapropter inde se dejiciunt sicut moribundi, nec animam 3 recipiunt quam cum e caelo dejecti sunt; talis sors est illis (x)qui e caelo inferiore ex cupiditate fastus, dominationis, {4}aut invidiae se infundunt in caelum superius; causa est quia {5}bonum amoris in illo caelo est sicut ignis consumens respective, et {6}verum fidei ibi est sicut lux ignea occaecans visum illorum qui emergunt; haec sunt quae in sensu interno {7}intelliguntur per quod populus Israeliticus non tangeret montem Sinai, ubi Jehovah. Similiter se {8}haberet cum illis qui in caelesti regno sunt si (t)ascendere supra ad Divinum forte conarentur; similiter cum illis qui infra caelum sunt si ascendere in caelum cupiunt; quod hi dira patiantur, videatur n. 4225, 4226, 4299, 5057, 5058. @1 nam quod$ @2 a fastu aut invidia trahit$ @3 nam perit intelligentia illis, et quoque beatitudo$ @4 vel$ @5 amor$ @6 lux sapientiae ibi est quoque ignea respective, quae est occaecans illos$ @7 intelligantur$ @8 habet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church