Arcana Coelestia (Elliott) n. 8796

Previous Number Next Number See English 

8796. `Et tangere extremitatem ejus': quod significet quod ne quidem ad intermedia, constat ex significatione `extremitatis' quod sint intermedia, nam regnum caeleste Domini, quod est intimum seu tertium caelum, distinctum est a regno spirituali, quod est secundum seu medium caelum, per intermedia; per haec influit regnum caeleste in regnum spirituale, non autem vicissim, nam omnis influxus fit per intermedia ab interioribus ad exteriora, non autem ab exterioribus ad interiora, n. 5259, 5779, ex quibus patet quod intermedia sint extremitates, et quod illi qui e spirituali regno sunt ne quidem ad primos terminos boni regni caelestis pertingere possint, n. 2718, 3833, 6500, 8521; inde est quod per `cavete tangere extremitatem montis' significetur quod non extensio erit ad societates caelestes quae in amore boni, et ne quidem ad intermedia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church