Arcana Coelestia (Elliott) n. 8770

Previous Number Next Number See English 

8770. `Et vos eritis Mihi regnum sacerdotum': quod significet quod tunc bonum veri [apud illos], constat ex significatione `regni sacerdotum' quod hic sit bonum spirituale, quod est bonum veri, hoc est, bonum in quod homo Ecclesiae spiritualis introducitur per verum; quod per `regnum sacerdotum' id bonum significetur, est quia hoc dicitur ad domum Jacobi et filios Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia spiritualis externa et interna, per domum Jacobi externa, et per filios Israelis interna, n. 8762; per `regnum' etiam significatur verum, n. 1672, 2547, 4691, et per `sacerdotes' bonum, nam {1}sacerdotale Domini, quod repraesentatum est per sacerdotes, significat Divinum Bonum, et regium Domini, quod repraesentatum est per reges, significat Divinum Verum, n. 1728, 2015 fin., 3670, 6148. 2 In Ecclesia repraesentativa apud Jacobi posteros fuit primum regnum judicum, postea regnum sacerdotum, et demum regnum regum; et per regnum judicum repraesentatum est Divinum Verum ex Divino Bono, per regnum autem sacerdotum, qui etiam judices fuerunt, repraesentatum est Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, et per regnum regum repraesentatum est Divinum Verum absque Divino Bono; at cum regio etiam adjunctum fuit aliquid sacerdotii, tunc quoque repraesentatum est per reges Divinum Verum, in quo tantum boni quantum sacerdotii fuit regio adjunctum. 3 Haec omnia in Ecclesia Judaica instituta fuerunt ut per illa repraesentarentur status caeli, nam ibi sunt bina regna, unum quod vocatur regnum caeleste, et alterum quod vocatur regnum spirituale; regnum caeleste est quod vocatur sacerdotium, et regnum spirituale quod vocatur regium Domini, in hoc regnat Divinum Verum, in illo Divinum Bonum; et quia repraesentativum regni caelestis {2} perire {3}coepit quando petierunt regem, idcirco tunc, ut repraesentativum regni Domini in caelis usque continuaretur, separati sunt Judaei ab {4}Israelitis, et per regnum Judaicum repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per regnum {5}Israeliticum regnum spirituale Ipsius. 4 Qui haec sciunt possunt scire causas cur formae regiminis apud posteros Jacobi successive mutatae sunt; tum etiam, {6} quando regem petierunt, {7}illis a Jehovah per Samuelem dictum est quod per id {8}Jehovam repudiaverint, ut non regnet super illos, 1 Sam. viii 7, et quod tunc dictum sit illis jus regis, vers. 11 seq. ibi, per quod describitur Divinum Verum absque Bono; qui illa quae supra memorata sunt sciunt, etiam scire possunt cur Davidi aliquid sacerdotii concessum est, {9}ut et cur post Salomonis tempus regnum {10} divisum est in bina, nempe in regnum Judaicum et regnum Israeliticum; de duobus regnis in caelo, videatur n. 3635, 3883-3896, 4112, 4113, (x)4138. @1 Sacerdotium$ @2 i Domini$ @3 incepit$ @4 Israele$ @5 Israelitum$ @6 i cur$ @7 dictum est a Jehovah ad Schamuelem$ @8 se$ @9 tum quoque$ @10 i illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church