8769. `Quia Mihi omnis terra': quod significet quod omnis potestas Domino in caelo et in terra, constat ex significatione `terrae' quod in sensu interno {1}sit regnum Domini in terra et quoque regnum Domini in caelo, n. 1413, 1607, 4447; quod sit Dominus Cui illa potestas, est quia Dominus per `Jehovam' in Verbo intelligitur, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035, 5663, 6281, 6303; quod Domino {2}sit omnis potestas in caelo et in terra, Ipse docet apud (x)Matthaeum xxviii 16, 18; videatur etiam n. 8331. @1 non modo sit terra, sed etiam coelum, nam per terram in Verbo intelligitur etiam Regnum Domini in coelo$ @2 After potestas$