Arcana Coelestia (Elliott) n. 8681

Previous Number Next Number See English 

8681. `Et venit Aharon et omnes seniores Israelis': quod significet quae primaria Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit verum doctrinae, de qua n. 6998, 7009, 7089, 7382, et ex repraesentatione `seniorum Israelis' quod {1}sint vera praecipua Ecclesiae quae concordant cum bono, de qua n. (x)6524, 8578, 8585; per `Israelem' enim significatur Ecclesia, n. 8645. @1 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church