Arcana Coelestia (Elliott) n. 8680

Previous Number Next Number See English 

8680. `Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia Deo': quod significet cultum ex bono amoris et veris fidei, constat ex significatione `{1}holocausti et sacrificiorum' quod essent repraesentativa caelestium et spiritualium quae sunt cultus interni, holocausta repraesentativa caelestium, hoc est, boni amoris, et sacrificia repraesentativa spiritualium, hoc est, veri fidei, de qua n. 922, 923, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, (x)3218, 3519, 6905; quod `holocausta' repraesentaverint illa quae boni amoris, et `sacrificia' illa quae veri fidei {2}, constat ex institutione illorum, quod nempe in holocaustis {3}consumerentur omnia, tam caro quam sanguis, in sacrificiis autem caro comederetur, ut constare potest ex Lev. i-v; {4} Num. xxviii 1 -- fin.; et {5}ex Deut. ubi haec, Ut facias holocausta tua, carnem et sanguinem super altari Jehovae Dei tui; sanguis sacrificiorum effundetur super altari Jehovae Dei tui, et carnem comedes, xii (x)27. Quod illa duo per holocausta et sacrificia repraesentarentur, erat quia holocausta et sacrificia repraesentabant omnem cultum Dei in genere, n. 923, 6905; et cultus Dei in genere fundatur super amore et fide, nam absque his non est cultus sed modo ritus, qualis est externi hominis absque interno, ita absque vita. @1 holocaustorum$ @2 i sunt$ @3 adolerentur$ @4 i et tunc$ @5 in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church