Arcana Coelestia (Elliott) n. 8546

Previous Number Next Number See English 

8546. Cum spiritibus telluris Jovis quondam etiam locutus sum de Domino, dicendo quod nemo aliquod bonum facere possit a se, sed a Domino Qui est ipsum Bonum, (d){1}proinde fons omnis boni; tunc modeste respondebant quod autument {2} bonum posse facere ex se, nec aliter scire; sed cum illis {3} ostensum est quod omne bonum veniat unice a Domino, dicebant quod illi humano more locuti sint, et quod (c)illud {4} caelesti modo dictum, et quod illorum angeli ita cogitent, et {5}quoque ipsi quantum (t)angeli fiunt; adjiciebant quod simplicius sit ita dicere; tunc respondere datum est quod Dominus relinquat illis qui in simplicitate et innocentia vivunt, ita dicere, modo sciant quod nihil boni ab ipsis sed a Domino veniat. @1 et inde$ @2 i se$ @3 i tunc$ @4 i et$ @5 illi quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church