8332. `Quia venit equus Pharaonis in curru suo et in equitibus suis': quod significet omnia falsa ex intellectuali perverso apud illos qui in fide separata et vita mali, constat ex significatione `equi Pharaonis,' tum `currus ejus et equitum ejus,' quod sint omnia falsa ex intellectuali perverso, de qua n. 8146, 8148; et ex (x)repraesentatione `Pharaonis' et `Aegyptiorum' quod sint qui in fide separata a charitate et in vita mali, de qua n. 7926, 8148.