Arcana Coelestia (Elliott) n. 8331

Previous Number Next Number See English 

8331. `Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem': quod significet quod Dominus solus sit Dominus caeli et terrae, constat ex eo quod de Jehovah {1}, hoc est, de Domino, dici possit quod `regnabit in saeculum et aeternitatem,' de angelis quod quidem regnaturi, sed ex Domino, ita usque est solus Dominus per illos. Apud antiquos qui ab Ecclesia, sollemne fuit dicere `(t)Deus regnat,' {2}tum `(t)Deus regnabit in aeternum,' per quod significabatur quod cum Ecclesia bene sit, {3}quia ibi tunc bonum et verum (c)a Divino; {4} in genere per illud significabatur quod Jehovah solus Deus; et qui instructi {5} de Adventu Domini, quod Dominus sit solus Dominus caeli et terrae; quia in Ecclesia apud antiquos sollemne fuit dicere, `{6}regnabit Deus,' ideo apud Davidem aliquot Psalmi inscribuntur per `Jehovah regnabit,' ut Ps. xciii 1, xcvii 1, xcix 1: et apud eundem, Regnabit Jehovah in aeternum, Deus tuus, Zion, in generationem et generationem, Halelu-Jah, Ps. cxlvi 10:

apud Esaiam, Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, dicentis Zioni, {6}Regnabit Deus tuus, lii 7;

ibi de Domino: {7} apud Johannem, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum, Apoc. xi 15:

et apud eundem, Audivi vocem dicentis, Alleluja, quia regnat Dominus Deus, Apoc. xix 6;

ex his etiam patet quod verba illa fuerint verba gaudii, inde exclamatio `Alleluja,' et inde dicitur `quam jucundi sunt pedes evangelizantis, dicentis, Regnat Deus tuus.' Quod Dominus sit Dominus caeli et terrae, (m){8} constat apud Matthaeum, Jesus dixit ad discipulos, Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra, xxviii 18.(n) @1 i Solo$ @2 et$ @3 quod nempe$ @4 i et quod sic in Ecclesia coelum,$ @5 i fuerunt$ @6 regnat$ @7 i et$ @8 i quod significatur per Jehovah regnabit in saeculum et aeternitatem,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church