Arcana Coelestia (Elliott) n. 8317

Previous Number Next Number See English 

8317. `Colliquefacti omnes habitatores Canaanis': quod significet simile apud illos qui ab Ecclesia et adulteraverunt bona et falsificaverunt vera, constat ex significatione `habitatorum Canaanis' quod sint qui ab Ecclesia, et quod sint qui ibi bona adulteraverunt et vera falsificaverunt; quod per `habitatores Canaanis' significentur qui ab Ecclesia, est quia Ecclesia Domini fuerat in terra Canaane ab antiquissimis temporibus, videatur n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516; {1}quod etiam significentur qui adulteraverunt bona et falsificarunt vera, est quia per gentes ibi quas filii Israelis expulsuri {2}erant, repraesentantur mala et quoque falsa fidei, videatur n. 8054, {3}hoc quia illae prius ab Ecclesia fuerunt. @1 et quod$ @2 essent, significantur$ @3 et quia ibi prius Ecclesia fuit, significantur per illas adulterata bona, et falsificata vera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church