8316. `Apprehendit illos terror': quod significet quod nihil ausi sint, constat ex significatione `apprehendi terrore' quod sit nihil audere, nam apud illos qui in terrore sunt, frigescit sanguis, ruit in venas, desinit circulatio, inde flaccescunt nervi {1}et cadunt vires, sic ut nihil ausint. @1 proinde$