8261. `Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae': quod significet glorificationem Domini ab illis qui ab Ecclesia spirituali propter liberationem, constat ex significatione `canere canticum' quod sit glorificatio, de qua sequitur; quod sit glorificatio Domini, est quia per `Jehovam' in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 2921, (x)3023, 3035, 5041, 5663, 6280, {1} 6281, 6905, 6945, 6956; et ex repraesentatione `Moschis et filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali; Moscheh enim una cum populo Ecclesiam illam repraesentat, `Moscheh' caput ejus, quia etiam Divinum Verum, et `populus' seu `filii Israelis' ipsam Ecclesiam; quod `filii Israelis' sint qui ab Ecclesia spirituali, videatur n. 6426, 6637, 6862, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod glorificatio Domini sit propter liberationem, patet ab illis quae {2}in capite praecedenti ostensa sunt, quod nempe illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati {3}sint per Adventum Domini in mundum, et quod eo usque detenti fuerint in terra inferiore, et ibi infestati a spiritibus qui in {4}falsis ex malo, et liberati a Domino {5}postquam Humanum in Se Divinum fecit; quod illi qui ab Ecclesia spirituali unice salvati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834, 6372; et quod eo usque fuerint detenti in terra inferiore, ac liberati a Domino cum Humanum in Se Divinum fecit, n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin., 7828, 7932, 8018, 8054. 2 Quod `canere canticum' sit glorificare ac ita `canticum' glorificatio, est quia cantica in Ecclesia Antiqua (c)et postea in Judaica erant prophetica, et {6}agebant de Domino, imprimis quod venturus in mundum, ac diabolicam turbam, tunc plus quam usquam grassantem, destructurus, (c)et fideles ab impugnationibus illorum liberaturus; {7} et quia (t)canticorum prophetica {8}in sensu interno talia continebant, inde per illa significatur glorificatio Domini, hoc est, celebratio Ipsius ex laetitia cordis; laetitia cordis enim per cantum imprimis exprimitur, nam {9}laetitia in cantu quasi ex se in sonorum erumpit; inde {10}est quod Jehovah, hoc est, Dominus, {11}in canticis (x)appelletur Heros, Vir belli, Deus exercituum, Victor, robur, propugnaculum, scutum, (x)salus; et diabolica turba quae destructa, hostis; qui percussus, (t)absorptus, submersus, conjectus in infernum. 3 Qui de sensu interno nihil noverunt credebant etiam olim quod intelligerentur talia quae in mundo erant, sicut hostes ibi, pugnae, victoriae, clades, submersiones, de quibus cantica {12}in sensu externo agebant; sed qui sciebant quod omnia prophetica involverent {13}caelestia et Divina, et quod haec repraesentarentur in illis, sciebant quod {14}ageretur ibi de damnatione infidelium et de salvatione fidelium a Domino cum venturus in mundum; et tunc hi qui id sciebant, et id cogitabant, ac inde afficiebantur, internam laetitiam habebant, illi autem modo externam; angeli etiam qui apud homines, simul tunc in glorificatione Domini fuerunt {15}; inde illis qui canebant et qui audiebant cantica, ex sancto {16}et beato quae ex caelo influebant, laetitia caelestis {17}in qua sibi visi quasi sublati in caelum; talem effectum habebant cantica Ecclesiae apud antiquos, talem quoque effectum {18}habent hodie, nam angeli spirituales imprimis afficiuntur canticis quae de Domino, Ipsius regno, et de Ecclesia; (s)quod cantica Ecclesiae illum effectum {19}habuerint, erat non solum ex eo quod laetitia cordis per illa {20}facta sit activa, et ab interiore usque ad extremas corporis fibras {21}eruperit, et has tremore laeto et simul sancto {22}commoverint, sed etiam quia glorificatio Domini in caelis fit per choros, ac ita per concentus plurium; inde quoque loquela angelica est harmonica, cadens in numeros; de choris, videatur n. 2595, 2596, 3350, 5182, 8115; de loquela angelica, quod cadat in numeros, n. 1648, 1649, 7191 fin.; inde est quod {23}glorificationes Domini apud antiquos qui ab Ecclesia {24}fierent per cantica, psalmos, instrumenta musica varii generis; nam gaudium {25}quod excessit omnia gaudia, habebant antiqui qui ab Ecclesia, ex recordatione Adventus Domini et salvationis generis humani per Ipsum.(s) 4 Quod cantica prophetica glorificationem Domini in sensu interno continerent {26}, constat ex canticis in Verbo, ut apud Esaiam, Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum Tuam, {27}Ego custodiam Te, et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentem tenebris. Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae; {28}extollant vocem desertum et urbes ejus; cantent habitatores petrae, ponant Jehovae gloriam; Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum, excitabit zelum, super hostes suos invalescet, xiii 6-9, seq.;
quod hic agatur de Domino quod venturus ad liberandum illos qui in captivitate spirituali, patet; quare dicitur, `Cantate Jehovae canticum novum, et cantent habitatores petrae': similiter apud (x)eundem, Dedi Te in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, illis qui in tenebris, Revelamini: super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum illorum. Cantate, caeli, et exulta, terra, et personate, montes, cantu, quia consolatus Jehovah populum Suum, et afflictorum Suorum miserabitur, xlix 8-10, 13 seq.;
ibi etiam agitur de Adventu Domini et de liberatione vinctorum: apud Davidem, 5 Cantate Jehovae canticum novum, {29} benedicite nomini Ipsius, enumerate in gentibus gloriam Ipsius {30}: omnes dii populorum vanitates; at Jehovah caelos fecit, gloria et honor coram Ipso, robur et decor in sanctuario Ipsius; date Jehovae gloriam et robur, date Jehovae gloriam nominis Ipsius; dicite inter gentes, Jehovah regnat, etiam orbis stabilitur, et non dimovetur; Jehovah venit, venit ad judicandum terram, Ps. xcvi 1 ad fin.:
apud eundem, Jehovah fecit ascendere me e fovea vastationis, e caeno luti; ac constituit super petra pedes meos; et dedit in os meum canticum novum, laudem Deo nostro; videbunt multi et confident, Ps. xl 3, 4 [A.V. 2, 3];
ex his quoque {31}constat quod `canticum' sit glorificatio Domini ob liberationem; cantica enim involvebant laetitiam cordis et exaltationem Domini; laetitiam cordis ob Adventum Domini et salvationem tunc, et exaltationem ob victoriam super hostes spirituales; laetitia cordis cum exaltatione Domini est quae intelligitur per glorificationem. 6 Quod laetitia cordis per `cantica' significaretur, patet apud Davidem, Confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii, psallite Illi, cantate Ipsi canticum novum, reddite egregium pulsare cum clangore, quia colligit sicut cumulum (x)aquas maris, dat in thesauris abyssos, Ps. xxxiii 2-7:
apud Esaiam, Cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae, cum cantu non bibent vinum, xxiv 8, 9:
et apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 10. Quod exaltatio Jehovae, hoc est, Domini, {32}fieret per cantica, apud Davidem, Servus Jehovae David qui locutus est Jehovae verba cantici hujus: Jehovah robur meum; Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus; Deus meus, rupes mea in qua confido, scutum meum, et cornu salutis meae, refugium meum; laudatum invocabo Jehovam, tunc ab hostibus meis servabor, Ps. xviii 1-4 seq.:
apud eundem, Jehovah robur meum et scutum meum, unde cantico confitebor Ipsum; Jehovah robur illis, et robur (x)salutum uncti Ipsius, Ps. xxviii 7, 8:
apud eundem, Salus Tua, Deus, in altum deducet me; laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione, Ps. (x)lxix 30, 31 [A.V. 29, 30]{33}. 7 Quod de Domino agerent cantica, etiam constat apud Johannem, Viginti quattuor seniores cecinerunt canticum novum, dicentes, Dignus es Qui accipias librum, et aperias sigilla illius, quia occisus {34}es, et redemisti Deo (x)nos sanguine Tuo, Apoc. v 9, 10:
et apud eundem, Vidi angelos septem, [et] qui canebant canticum Moschis servi Dei, et canticum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine, Deus Omnipotens; justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum; quis non timeat Te, Domine, et non glorificet nomen Tuum? Apoc. xv [1,] 2, 3 [,4];
`canticum Moschis et Agni' est canticum quod in hoc capite vocatur `canticum Agni' quia de glorificatione Domini ibi agitur. @1 i 6303,$ @2 praecedunt, ubi ostensum quod$ @3 sunt$ @4 falso$ @5 cum$ @6 After Domino$ @7 i et in coelum ad Se introducturus,$ @8 After talia$ @9 in illis$ @10 in canticis$ @11 vocatur$ @12 fiebant$ @13 talia quae coeli sunt$ @14 After mundum$ @15 i, nam prophetica illis sunt sicut sermones seu cantus in lingua illis vernacula$ @16 quod ex coelo influebat$ @17 ex$ @18 haberent I$ @19 habeant, est$ @20 fiat$ @21 erumpat$ @22 commoveat$ @23 After Ecclesia$ @24 fiebant$ @25 quod habebant illi qui ab Ecclesia, et omnia gaudia excessit, fuit adventus Domini, per quem salvatio generis humani$ @26 i, et inde illam significarent$ @27 ***$ @28 S usually has attollent vocem, cp n. 2708[3]$ @29 i Cantate Jehovae omnis terra, Cantate Jehovae,$ @30 i, inter omnes populos mirabilia Ipsius$ @31 patet$ @32 fiebat$ @33 i, tum in locis supra allegatis$ @34 est$