Arcana Coelestia (Elliott) n. 8260

Previous Number Next Number See English 

8260. SENSUS INTERNUS

Vers. 1, 2. Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae, et dixerunt dicendo, Cantabo Jehovae, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. Virtus mea, et canticum Jah, et fuit mihi ad salutem; Hic Deus meus, et habitaculum constituam Illi, Deus patris mei, et exaltabo Ipsum. `Tunc cecinit Moscheh et filii Israelis canticum hoc Jehovae' significat glorificationem Domini ab illis qui ab Ecclesia spirituali propter liberationem: `et dixerunt dicendo' significat ita ex influxu: `(x)Cantabo Jehovae' significat quod Domino soli gloria: `quia exaltando exaltavit' significat quod manifestaverit Divinum Suum in Humano: `equum et equitem ejus projecit in mare' significat in eo quod ex sola praesentia Ipsius falsa ex malo damnata sint et conjecta in infernum: `virtus mea' significat quod omne potentiae ab Ipso: `et canticum Jah' significat quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso: `et fuit mihi ad salutem' significat quod inde salvatio: `et habitaculum constituam Illi' significat quod in bono quod ab Ipso, erit ut in caelo Suo: `Deus patris mei' significat quod non aliud Divinum fuerit in Ecclesiis antiquis: `et exaltabo Ipsum' significat quod etiam nunc Ipsi cultus Divinus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church