8170. `Et dixit Moscheh ad populum': quod significet elevationem e statu desperationis per verum Divinum, constat ex illis quae nunc sequuntur, {1} quae `dixit Moscheh,' quae involvunt elevationem e statu desperationis; per verum Divinum dicitur quia omnis elevatio in statu tentationum fit per verum Divinum {2}; quod verum Divinum in sensu interno repraesentativo intelligatur per `Moschen,' videatur n. 6752, 7010, 7014, 7089, 7382. @1 i ita ex illis$ @2 i quod a Domino$