Arcana Coelestia (Elliott) n. 8169

Previous Number Next Number See English 

8169. `Quia bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto?': quod significet quod damnatio per falsi violentiam in statu infestationum praestaret damnationi quae per succumbentiam in statu tentationum, constat ex significatione `bonum esse prae illo' quod sit quod praestaret; ex significatione `servire Aegyptiis' quod sit succumbentia a falsis infestantium; per `servire' enim significatur {1}subjugatio, n. 6666, 6670, 6671, ita succumbentia, hic a falsis infestantium; ex significatione `mori' quod sit damnatio, ut supra n. (x)8165; et ex significatione `deserti' quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098; ex his patet quod per `bonum nobis servire Aegyptiis prae mori in deserto' significetur quod praestaret succumbere a falsis cum infestati quam succumbere in tentationibus; quod {2} praestet succumbentia in illo statu quam in hoc, etiam verum est, nam succumbere in {3}tentationibus est confirmari in falsis et malis contra vera et bona fidei; at succumbere in (t)infestationum statu est confirmari in falsis et malis, sed non manifeste contra vera et bona fidei; inde patet quod succumbentiae in tentationibus {4}insit blasphematio veri et boni, et quandoque profanatio; et damnatio omnium maxima et dirissima est damnatio {5}ex profanatione. @1 succumbentia, et per Aegyptios qui per falsa infestant, de qua prius saepe$ @2 i etiam$ @3 statu tentationum$ @4 plerumque inest$ @5 prophanationis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church