Arcana Coelestia (Elliott) n. 817

Previous Number Next Number See English 

817. Quidam e camera infernali, quae ad latus sinistrum, ad me venit, et mecum locutus; percipere dabatur quod inter facinorosos: quod patravit in mundo, ita detegebatur; in inferiorem terram, anterius paulo ad sinistrum, satis profunde demissus est, et ibi scrobem coepit ejicere, tanquam ii qui pro mortuis qui sepeliendi; inde suborta suspicio, quod aliquid lethale in vita corporis patraverit; tunc apparuit feralis lectica, nigris pannis circumtecta; mox unus ex lectica surgens ad me venit, narravit pie quod mortuus sit, arbitratus quod veneno ab eo necatus, et quod id circa mortis horam cogitaverit, nesciens tamen an suspicio esset: cum nefandus spiritus id audivit, confessus est quod tale commisit; post confessionem punitio sequebatur; bis involvebatur atrae scrobi quam effodit, et factus niger sicut Aegyptiorum mumia, tam facie quam corpore, et sic evectus in altum circumlatus coram spiritibus et angelis, et clamatum, 'Qualis diabolus'; frigidus quoque factus, sic inter infernales frigidos, et missus in infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church