Arcana Coelestia (Elliott) n. 816

Previous Number Next Number See English 

816. Quia odiorum et vindictarum genera innumera sunt, et species innumerabiliores, et unum genus non simile infernum ac alterum habet, et sic impossibile est in ordine singula recensere, quare licet referre quae visa sunt. Unus ad me venit, visus sicut nobilis: (apparuerunt mihi sicut in clara die, et adhuc clarius, sed coram visu interno, quia, ex Divina Domini Misericordia, datum interesse spiritibus) is ad primum adventum simulate per nutus insinuabat quod multa haberet quae vellet mecum communicare, interrogans num Christianus essem; cui respondebam quod essem. Se similiter esse aiebat, rogans ut solus mecum esset, se aliquid narraturum quod alii non audirent; sed respondebam quod in altera vita soli esse nequeant, sicut homines se putant esse in terra, et quod plures spiritus adessent; sed propius accessit et subiit ad occipitium ad tergum; percipiebam tunc quod sicarius esset; cumque ibi esset, sentiebam tanquam ictum per cor, et mox in cerebro, ex quali ictu facile moriturus homo; sed quia tutus a Domino, nihil metuebam; qua arte usus non scio; is putans quod ego mortuus, dixit ad alios quod venerit nunc ab homine, quem occiderit ita, et quidem per exitiale quoddam a tergo, dicens quod calleret artem quod homo nesciret priusquam succumbat mortuus, et quod is non aliter crederetur quam quod insons. Inde scire datum, quod is nuper e vita decesserit, ubi tale facinus patravit. Talium punitio est horrenda; postquam infernales cruciatus per saecula subierint, tandem fiunt facie detestabili et monstrosissima, sic ut non facies, sed quoddam quasi stuppeum luridum; ita exuunt omne humanum; tunc unusquisque eos horrescit, qui videt, quare sicut ferae in locis opacis vagantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church