Arcana Coelestia (Elliott) n. 8118

Previous Number Next Number See English 

8118. Quod antiquissimi in hac tellure similiter habitaverint, mihi ab angelis dictum est, nempe quod distincti in gentes, familias, et domos, et quod omnes contenti suis bonis fuerint; et quod ex bonis aliorum ditescere, ut et dominari, prorsus tunc ignotum {1}fuerit; idcirco antiqua tempora, ac imprimis antiquissima, Domino prae sequentibus accepta fuerunt; et quia talis status fuit, etiam tunc regnabat innocentia, et cum illa sapientia; quisque tunc bonum egit ex bono, (c)et justum fecit ex justo; quid facere bonum et justum propter {2}honorem sui, aut propter lucrum, non sciebant; nec tunc loquebantur nisi verum, et hoc non ita ex vero quam ex bono, hoc est, non ex intellectuali separato sed ex voluntario conjuncto; talia erant tempora antiqua, quapropter tunc potuerunt angeli conversari cum hominibus, ac illorum mentes paene separatas a corporeis secum in caelum ducere, ac circumducere, et magnifica ibi et felicia monstrare, ut et felicia {3}sua ac jucunda cum illis communicare; haec tempora etiam scriptoribus antiquis fuerunt nota, et ab illis appellata aurea, et quoque Saturnina. 2 Causa quod illa tempora talia essent, erat, ut dictum, quod {4}vixerint distincti in gentes, ac gentes in familias, et familiae in domos, ac unaquaeque domus per se habitaret; quodque (t)tunc non alicui in mentem {5}venerit hereditatem alterius invadere, ac inde opulentiam sibi et dominium acquirere; longe aberat tunc amor sui et amor mundi; quisque ex corde laetus erat ex suo, et non minus ex bono alterius. 3 Sed haec scena mutata est, et in contrarium versa, succedente tempore, cum animum invasit cupiditas dominandi (c)et possidendi aliorum bona; tunc genus humanum se tutandi causa {6} congregavit in regna et imperia; et quia cessaverunt leges charitatis et conscientiae quae inscriptae cordibus fuerunt, leges {7} ad compescendas violentias ferre necessum fuit, in quibus honores et lucra erant praemia, ac privationes illorum, poenae; cum ita status mutatus est, ipsum caelum se removit ab homine, et hoc magis et magis usque ad haec saecula, dum non amplius scitur num caelum, proinde num infernum sit, immo negatur quod sint. Haec dicta sunt ut per (x)parallelismum {8}illustretur qualis status illorum est qui in tellure Jovis, ac unde illorum probitas, et quoque sapientia, de qua plura in sequentibus. @1 fuit$ @2 se et propter aliquid lucri$ @3 After jucunda$ @4 viverent$ @5 veniret$ @6 i se$ @7 i novas$ @8 Before per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church