8019. `Quoad exercitus illorum': quod significet illos distinctos secundum quale boni a vero, constat ex significatione `exercituum' quod sint bona et vera, de qua supra n. 7988; `quoad exercitus' significat quod illi, qui per `filios Israelis' repraesentantur, distincti essent secundum quale boni a vero; quod omnes in altera vita secundum bona distincti et conjuncti sint, videatur n. 7833, (x)7836, 8003. Secundum quale boni a vero dicitur, quia omne bonum suum quale habet a vero, (c)et inde variatur, n. 3804, 4149, 5345, 5355, (x)6916.