8018. `Eduxit Jehovah filios Israelis e terra Aegypti': quod significet quod Dominus liberaverit illos qui in bono veri et vero boni a damnatione, constat a significatione `educere' quod sit liberare; ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in bono veri et in vero boni, de qua supra n. (x)7957, 8006; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit damnatio; quod `terra Aegypti' hic sit damnatio, est quia per statum Aegyptiorum nunc significatur damnatio, n. 7766, 7778; quod Dominus a damnatione liberaverit illos qui ab Ecclesia spirituali, hoc est, qui in bono veri et vero boni, videatur n. 6854, 6914, 7091 fin., 7828, 7932. 2 Liberatio illorum a Domino cum resurrexit significatur per descensum Domini ad inferos; ac manifestata est per exsuscitationem mortuorum e monumentis, de qua apud Matthaeum, Et monumenta aperta sunt, et multa corpora dormientium sanctorum suscitata sunt, et exeuntes e monumentis suis post resurrectionem Ipsius ingressi sunt in sanctam urbem, ac apparuerunt multis, xxvii 52, 53;
`egressio e monumentis,' et `ingressio in sanctam urbem,' tum `apparitio' {1}exstiterunt in testificationem quod a Domino liberati sint qui eo usque detenti fuerunt in captivitate spirituali, ac quod introducti in caelum; caelum in sensu interno {2}significatur per `sanctam urbem' {3}; ideo dicitur `sancta urbs' cum tamen non sancta sed profana fuit, cum Ipsum Dominum, Qui in omnibus Ecclesiae illorum ritualibus fuit repraesentatus, ac in Verbo apud illos descriptus, (c)et sic Qui Deus Ecclesiae illorum fuerat, tam crudeliter tractaverunt. 3 Simile per hoc significatur apud Danielem, In tempore hoc eripietur populus Tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro; denique multi de dormientibus in pulvere terrae evigilabunt, hi ad vitam {4}aeternam, reliqui vero in opprobria, in ignominiam {4}aeternam, xii 1, 2:
et quoque per hoc apud Ezechielem, Propheta et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego aperturus sepulcra vestra, et ascendere faciam vos e sepulcris vestris, popule Mi, ac deducam vos super terram Israelis, ut cognoscatis quod Ego Jehovah, cum aperuero sepulcra vestra, et ascendere fecero vos e sepulcris vestris, popule Mi, et dedero spiritum Meum in vobis, ut vivatis, et collocavero vos super terra vestra, ut cognoscatis quod Ego Jehovah locutus sim, et fecerim, dictum Jehovae, xxxvii 12-14;
per `terram Israelis' seu per `terram Canaanem' intelligitur caelum, n. 8011; per haec apud prophetam describitur nova creatio seu {5}generatio hominis; (m)et quoque vivificatio illorum qui ab Ecclesia spirituali, a Domino.(n) @1 factae sunt$ @2 intelligitur$ @3 i, in quam ingressi$ @4 saeculi$ @5 regeneratio$