Arcana Coelestia (Elliott) n. 7826

Previous Number Next Number See English 

7826. `In terra Aegypti': quod significet cum adhuc illi qui ab Ecclesia spirituali in propinquitate ad infestantes essent, constat ex significatione `terrae Aegypti' quod sit ubi infestantes; per `Pharaonem' enim et per `Aegyptios' repraesentantur et significantur illi qui ab Ecclesia in fide separata a charitate fuerunt (c)et in altera vita infestant probos, n. 6692, 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7317, perque `terram Aegypti' ipsae infestationes, n. 7278; per `filios' autem `Israelis' repraesentantur qui ab Ecclesia spirituali et {1} infestati, n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; quod hi in propinquitate ad infestantes in altera vita essent, videatur n. 7240; propinquitate illa significatur per quod filii Israelis in medio terrae Aegypti essent, nempe in terra Goschen; et infestationes per onera illis imposita; inde nunc patet quod per `dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem in terra Aegypti' significetur informatio per verum Divinum cum adhuc illi qui ab Ecclesia spirituali in propinquitate ad infestantes {2}essent. @1 i qui$ @2 esset$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church