Arcana Coelestia (Elliott) n. 7746

Previous Number Next Number See English 

7746. Sed tametsi putant quod non intelligatur ab aliis quid inter se loquuntur, usque tamen spiritus angelici omnia et singula quae loquuntur percipiunt; causa est quia ab illis subtrahi cogitatio aliqua non potest; hoc quoque ostendebatur illis per vivam experientiam; cogitabam de eo quod spiritus nostrae telluris non afficiantur pudore cum infestant alios; etiam hoc influebat apud me a spiritibus angelicis; spiritus Martis tunc agnoscebant quod id esset de quo inter se loquebantur ac mirati sunt; praeterea a spiritu angelico detegebantur plura quae et loquebantur et quae cogitabant, utcumque satagebant {1}cogitationes illi subducere. @1 cogitationem illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church