7745. Cum in collocutione cum hoc spiritu eram, inferebant se quidam spiritus versus anteriorem partem capitis, ubi ille, quem premebant; quare ille ad unum latus secessit, et illis locum dedit. Spiritus advenae inter se loquebantur, sed nec spiritus circum me intelligebant, nec ego, quid loquebantur. Instruebar ab angelis quod essent spiritus ex tellure Martis, qui (x)callebant ita inter se loqui ut praesentes spiritus non aliquid intelligerent nec perciperent quid {1}loquerentur; mirabar quod talis loquela dari posset, quoniam una loquela est omnibus spiritibus, et quoniam omnis loquela fluit ex cogitatione, {2}et haec consistit ex ideis, {3}quae pro vocibus sunt in spirituali mundo, et quod ideae quae voces, una cum ipsa cogitatione antequam fit loquens, percipiantur manifeste in altera vita; dicebatur mihi quod spiritus illi forment certo modo ideas aliis non intelligibiles per labia et faciem, et quod eo momento cum per illa inter se loquuntur, subtrahant arte cogitationes suas ab aliis, cavendo imprimis ne aliquid affectionis se manifestet; ex causa, si aliquid affectionis percipitur, quod tunc cogitatio pateret, cogitatio enim fluit ex affectione. Instruebar porro quod incolae telluris Martis, qui vitam caelestem in solis cognitionibus et non in vita amoris ponunt, talem loquelam effinxerint, non tamen omnes, et quod illi cum fiunt spiritus hoc retineant. {4}Hi sunt qui in specie per avem lapideam significati {5}sunt; nam per formationes vultus et volutiones labiorum, cum remotione affectionum et subtractione cogitationum ab aliis, sistere loquelam, est loquelam exanimare, et illam facere instar simulacri, et per gradus se quoque similes. @1 loquebantur I$ @2 quae$ @3 et ideae cogitationis omnes perceptibiles sunt$ @4 Et quod ii sint$ @5 sint$