Arcana Coelestia (Elliott) n. 7648

Previous Number Next Number See English 

7648. `Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum': quod significet quod regnabit falsum in omnibus et singulis in naturali ab interiore ejus ad extremum, constat ex significatione `repleri' quod sit regnare, de qua sequitur; et ex significatione `domus Pharaonis, domus omnium servorum ejus, et domus omnium Aegyptiorum' quod sint omnia et singula in naturali, de qua n. 7353, 7355, hic ab interiore ejus ad extremum, secundum illa quae supra n. 7645 explicata sunt. Quod `repleri' sit regnare, est quia cum mens hominis repleta est falsis ex malis, adeo ut jucundum ei sit per falsa seducere, (c)et mala facere, tunc dicitur quod id regnet apud illum, et ipsa affectio dicitur regnans; universaliter regnans dicitur id quod implet totam hominis mentem, {1}hoc est, tam ejus cogitationem quam voluntatem; id quod homo prae reliquis amat, et pro fine ultimo habet, hoc tale regnans est; et hoc inest omnium singularissimis ejus voluntatis et cogitationis; quodnam sit quod universaliter regnat, sciri potest a jucundo quando succedit et a dolorifico quando non succedit. Hoc quod universaliter regnat apud hominem facit imaginem ejus spiritus, facies ejus est prorsus secundum illud; si regnans est malum et falsum, est forma ejus spiritus diabolica; si autem regnans est bonum et verum, est forma {2} angelica; nam spiritus in se spectatus {3}est affectio in forma, et affectio dominans est {4}ipsissima ejus forma, et reliquae ejus affectiones inapplicant se ei. @1 ita ejus tam voluntatem quam cogitationem$ @2 i ejus$ @3 non est nisi$ @4 ex qua et secundum quam formatus apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church