Arcana Coelestia (Elliott) n. 757

Previous Number Next Number See English 

757. Quod 'cataractae caeli apertae' significent extremum tentationis quoad intellectualia, inde quoque constat; tentatio quoad voluntaria seu cupiditates nusquam potest separari a tentatione quoad intellectualia; si separaretur, non foret aliqua tentatio, sed inundatio qualis apud eos qui in cupiditatum incendiis vivunt, in quibus, sicut infernales spiritus, jucunda vitae suae percipiunt. 'Cataractae caeli' dicuntur ex inundatione falsorum seu ratiociniorum, de quibus etiam apud Esaiam, Fugiens prae voce pavoris cadet in foveam, et ascendens e medio foveae capietur in laqueo, nam cataractae ab alto apertae sunt, et commota fundamenta terrae, xxiv 18.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church