Arcana Coelestia (Elliott) n. 756

Previous Number Next Number See English 

756. Quod 'disrupti sint omnes fontes abyssi magnae' significent extremum tentationis quoad voluntaria, constare potest ex illis quae dicta sunt mox prius de tentationibus, quod duplicis generis sint, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria, et quod hoc grave sit respective ad illud; tum ex eo quod huc usque de tentatione quoad intellectualia actum sit: similiter constat ex significatione 'abyssi,' quod sint cupiditates et falsitates inde, ut prius n. 18, tum etiam ex his in Verbo: apud Ezechielem, Sic dicit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, xxvi 19;

ubi 'abyssus et aquae multae' pro tentationis extremo: apud Jonam, Circumcinxerunt me aquae, usque ad animam, abyssus circumdedit me, ii 6 [A.V. 5];

ubi 'aquae et abyssus' similiter pro extremo tentationis: apud Davidem, Abyssus ad abyssum clamans, ad vocem aquae canalium Tuorum, omnes confractiones Tuae, et omnes fluctus Tui supra me, Ps. xiii 8 [A.V. 7];

ubi manifeste pro extremo tentationis: apud eundem, Increpavit mare Suph, et exsiccatum est, et ire fecit eos per abyssos, sicut in deserto, et servavit eos e manu osoris, et redemit eos e manu inimici; et obtexerunt aquae hostes eorum, Ps.cvi 9-11;

ubi 'abyssus' pro tentationibus in deserto. Per 'abyssum' antiquitus significatum est infernum, et phantasiae et persuasiones falsi assimilatae sunt aquis et fluminibus, tum fumo, inde; ita quoque apparent quorundam inferna, nempe sicut abyssi et sicut maria, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: spiritus mali qui devastant hominem, tum etiam qui tentant, inde sunt; et phantasiae eorum quas infundunt, et cupiditates quibus incendunt hominem, sunt sicut inundationes et exhalationes inde; nam ut dictum, homo per malos spiritus conjunctus est inferno, et per angelos caelo; quare cum 'disrupti' dicuntur 'omnes fontes abyssi' (x)significant talia. Quod infernum vocetur abyssus, et foeda quae inde, vocentur flumina, constat apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, In die descendere eum in infernum, lugere feci, obtexi super eum abyssum, et inhibui flumina ejus, et occlusae sunt aquae magnae, xxxi 15:

infernum vocatur quoque 'abyssus' apud Johannem, Apoc. ix 1, 2, 1; xi 7; xvii 8; xx 1, 3.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church