7391. `Et dixit, Supplicate ad Jehovam': quod significet ex taedio humiliationem, constat ex significatione `supplicare ad Jehovam' quod sit humiliatio, nam qui supplicat, in humiliatione est, similiter qui petit ut alius pro se supplicet; causa quod supplicare sit humiliatio, est quia angeli non attendunt ad supplicationem sed ad humiliationem in qua est homo cum supplicat; supplicatio enim absque humiliatione est modo vox sonans quae ad auditum et perceptionem angelorum non venit. Quod taedium sit causa, nempe taedium ratiocinandi ex meris falsis, in nunc sequentibus videbitur.