Arcana Coelestia (Elliott) n. 7390

Previous Number Next Number See English 

7390. `Et vocavit Pharao Moschen et Aharonem': quod significet praesentiam legis Divinae, constat ex significatione `vocare' quod sit praesentia, de qua n. 6177; quod `vocare' sit praesentia, est quia vocare est velle loqui cum illo, et communicare quae cogitat, et in altera vita ex lege ordinis est quod is praesens sistatur cum quo aliquis vult loqui, et desiderat communicare quae cogitat; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui in falsis sunt et infestant, de qua saepe prius; ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex interna, et ex repraesentatione `Aharonis' quod sit lex externa, {1} de quibus supra n. 7381. @1 i utraque ex Divino,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church