Arcana Coelestia (Elliott) n. 7327

Previous Number Next Number See English 

7327. `Et erit sanguis in omni terra Aegypti': quod significet falsificationem totalem, constat ex significatione `sanguinis' quod sit falsificatio veri, de qua nunc supra n. 7326; et ex significatione `in omni terra Aegypti' quod sit ubivis, ita totalis. Falsificatio totalis fit cum falsum regnare incipit, nam homo (t)vivit tunc secundum malum {1}innatum et acquisitum, et in {2}illo jucundum sentit; et quia vera fidei talia prohibent, ea tunc aversatur, et cum aversatur vera ubicumque illa {3}sunt, a se rejicit, et si non rejicere potest, falsificat {4}. @1 sibi inhaerens$ @2 malo$ @3 apparent$ @4 i; inde falsificatio totalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church