Arcana Coelestia (Elliott) n. 7326

Previous Number Next Number See English 

7326. `Et erunt sanguis': quod significet quod falsificabunt vera, constat ex significatione `sanguinis' quod sit falsificatio veri, de qua supra n. 7317. `Sanguis' in genuino sensu significat sanctum amoris, ita charitatem et fidem, nam hae sunt sancta amoris, ita `sanguis' significat sanctum verum procedens a Domino, n. 1001, 4735, (x)6978; in opposito autem sensu (t)`sanguis' significat violentiam illatam charitati et quoque illatam fidei, ita sancto vero procedenti a Domino; et quia violentia infertur quando falsificatur, inde per `sanguinem' significatur falsificatio veri; et in majore gradu per `sanguinem' significatur profanatio veri, haec per `esum sanguinis' significata est, quapropter is tam severe prohibitus {1}est, n. 1003. @1 d est i erat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church