Arcana Coelestia (Elliott) n. 7250

Previous Number Next Number See English 

7250. Quia tales sunt, etiam cum in alteram vitam veniunt, infestantur ibi quam maxime a falsis et malis; inferna quae illis apparent circa tellurem illam, nec communicant cum infernis malorum nostrae telluris, ex causa quia prorsus alio genio et alia indole sunt, inde quoque mala et falsa illorum sunt ex prorsus alio genere. Qui (x)autem tales sunt ut salvari possint, sunt {1} in locis vastationis, ac ibi ad ultimum desperationis rediguntur; nam illius generis mala et falsa non aliter possunt removeri; {2} cum in statu desperationis sunt, clamant quod bestiae sint, quod bruta, quod abominationes, quod odia, et sic quod damnati; quidam eorum {3} cum in tali statu sunt, etiam contra caelum clamant; sed hoc illis ignoscitur quia ex desperatione; Dominus moderatur ne in (x)vituperia se effundant nisi ad certos limites; hi cum extrema passi sunt, quia corporea tunc apud illos quasi mortua sunt, demum salvantur. @1 i ibi$ @2 i et$ @3 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church