7249. Dictum etiam quod incolae illius telluris quoad plurem partem sint gigantes, et quod nostrae telluris incolae modo ad umbilicum eorum pertingant; tum quoque quod illi qui ab hac parte illius telluris apparent sint stupidi, non quaerentes quid caelum aut quid vita aeterna, sed quod solum illa curent quae sunt eorum terrae et eorum pecorum.