Arcana Coelestia (Elliott) n. 7191

Previous Number Next Number See English 

7191. `Et locutus est Deus ad Moschen': quod significet novum sed priori continuum, constat ex eo quod saepius legatur in textu continuo, `dixit Jehovah,' et `locutus est Jehovah,' ut quoque in hoc capite, vers. 1, `dixit Jehovah ad Moschen'; hoc versu `locutus est Deus ad Moschen'; pariter vers. 10, 13, 28, 29; similiter alibi; quae repetitio non aliud significat quam aliquod novum ibi incohans, quod tamen annectendum est praecedenti; quod `dixit Jehovah' sit novum perceptionis, videatur n. 2061, 2238, 2260. Sciendum quod Verbum (c)in lingua sua originali careat terminationum signis, {1} quare loco illorum fuerunt talia, et loco terminationum seu distinctionum minorum fuit `Et,' quapropter hoc tam frequenter occurrit; {2} est quoque sermo angelicus continuus, cum terminationibus quidem, sed {3}mirabiliter ibi antecedentia connectuntur sequentibus; sunt enim ideae angelicae plenissimae rebus, et innumerabilibus quae ineffabiles, et homini, {4}cum in mundo est, incomprehensibiles {5}; inde fines periodorum praecedentium cum principiis periodorum sequentium {6}plene connecti possunt, et sic ex pluribus seriebus formari una; {7} quod stupendum et incredibile, in sermone {8}angelico repraesentatur forma caeli, inde in omni sermone angelico est concentus qualis est canticorum qui in quavis terminatione desinit in monosyllabicum, ita in unum; et mihi dictum est quod id fiat {9}ex causa quia omnia et singula in caelo se {10}referunt ad unum Deum, ut ad finem suum. Ex his etiam constare potuit quod omne cogitationis et inde {11} sermonis per caelum influat a Domino, et quod inde concentus talis in sermone cadens in unum. @1 i aliter ac scripta hodierna,$ @2 i quod terminationum signa non fuerint, est quia ideae spirituales continuantur una in alteram ne in praecedente interstitio moretur cogitatio, et sic sequens non aeque in perceptionem veniat,$ @3 quae$ @4 dum$ @5 i sunt et ineffabiles$ @6 mirabiliter$ @7 i et$ @8 ita repraesentare coeli formam, quapropter$ @9 ob causam$ @10 After suum$ @11 i omne$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church