7190. Vers. 2-8. Et locutus est Deus ad Moschen, et dixit ad illum, Ego Jehovah. Et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai; et nomine Meo Jehovah non notus sum illis. Et etiam erexi foedus Meum cum illis, ad dandum illis terram Canaanem, terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt. Et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis, quod Aegyptii servire faciant illos; et recordatus sum foederis Mei. Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum, et liberabo vos a servitio illorum; et redimam vos brachio extenso, et judiciis magnis. Et accipiam vos Mihi ad populum, et ero vobis ad Deum, et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, educens vos a sub oneribus Aegypti. (x)Et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo, et dabo illam vobis hereditatem; Ego Jehovah. `Et locutus est Deus ad Moschen' significat novum sed priori continuum: `et dixit ad illum, Ego Jehovah' significat confirmationem a Divino, quae irrevocabilis: `et apparui ad Abrahamum, ad Jischakum, et ad Jacobum, in Deo Schaddai' significat tentationes Domini quoad Humanum et tentationes fidelium, ac postea consolationes: `et nomine Meo Jehovah non notus sum illis' significat quod illi qui ab Ecclesia spirituali in statu tentationum non cogitarent de Divinis quae Ecclesiae: `et etiam erexi foedus Meum cum illis' significat tunc usque conjunctionem per Divinum Humanum Domini: `ad dandum illis terram Canaanem' significat per quam elevarentur in caelum: `terram peregrinationum illorum, in qua peregrinati sunt' significat ubi illa quae fidei et charitatis, de quibus instructi fuerunt et secundum quae vixerunt: `et etiam Ego audivi gemitum filiorum Israelis' significat illorum dolorem ex pugna: `quod Aegyptii servire faciant illos' significat cum illis qui in falsis, qui conantur subjugare: `et recordatus sum foederis Mei' significat quod exemptio ab illis propter conjunctionem: `propterea dic filiis Israelis' significat quod lex Divina dabit ut appercipiant illi qui e regno spirituali Domini: (m)`Ego Jehovah' significat confirmationem a Divino:(n) `et educam vos a sub oneribus Aegyptiorum' significat quod Dominus eximet illos ab infestationibus illorum qui in falsis: `et liberabo vos e servitio illorum' significat plene a conatu subjugationis illorum: `et redimam vos brachio extenso' significat eductionem ab inferno ex Divina potentia: `et judiciis magnis' significat secundum leges ordinis ex Divino Humano Domini: `et accipiam vos Mihi {1}ad populum' significat quod illi adjicientur iis in caelo qui ibi Domino serviunt: `et ero vobis ad Deum' significat quod Divinum quoque recipient: `et cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester' significat tunc apperceptionem quod Dominus solus Deus: `educens vos a sub oneribus Aegypti' significat Qui ab infestationibus a falsis liberavit: `et deducam vos ad terram, qua sustuli manum Meam ad dandum illam Abrahamo, Jischako, et Jacobo' significat ex Divina potentia elevationem ad caelum, ubi Divinum Humanum Domini est Omne: `et dabo illam vobis hereditatem' significat vitam ibi Domini in aeternum: `Ego Jehovah' significat confirmationem a Divino. @1 in I$