Arcana Coelestia (Elliott) n. 7177

Previous Number Next Number See English 

7177. Interrogati etiam sunt de sole mundi qualiter ille ex tellure illorum apparet; dicebant quod magnus, et quod major ibi appareat quam ex aliis telluribus; dicebant se scire posse ex idea aliorum spirituum de sole. Ulterius dicebant quod temperies illis esset media, nec calida nimis nec frigida; dicere illis tunc dabatur quod ita provisum sit a Domino ut non illis nimius calor, ex causa quod tellus illorum propinquior soli esset quam tellures aliae, quoniam calor non venit ex propinquitate ad solem sed ab atmosphaerae aereae altitudine et inde densitate, {1} ut patet a frigore super montibus altis, etiam qui in climatibus calidis sunt; tum quoque calor variatur secundum radiorum solis incidentiam rectam et obliquam, ut patet a temporibus hiemis et aestatis in unaquavis regione. Haec sunt quae de spiritibus et incolis telluris Mercurii data sunt scire; ad finem capitis sequentis dicetur de spiritibus planetae Veneris. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church