Arcana Coelestia (Elliott) n. 7168

Previous Number Next Number See English 

7168. `Malefecit populo huic': quod significet quod tunc per injecta falsa viderentur laedi illi qui in Ecclesiae veris et bonis, constat ex significatione `malefacere' quod sit laedere per injecta falsa, `hic videri laedi, nam qui in infestatione et in tentatione sunt non possunt per injecta falsa laedi, Dominus enim tutatur; et ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt populus, quod sint qui in veris Ecclesiae et bonis ejus, ut supra n. 7162.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church