Arcana Coelestia (Elliott) n. 7167

Previous Number Next Number See English 

7167. `Et ex quo veni ad Pharaonem ad loquendum in nomine Tuo': quod significet cum mandatum ex illis quae legis Divinae sunt appareret illis qui in falsis, constat ex significatione `venire ad loquendum' quod sit mandatum perferre, hic apparere, nam mandatum a Divino non manifeste perfertur ad illos qui in infernis, sed fit ad illos exhortatio per spiritus, inde apparet illis sicut mandatum a Divino; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, 7142; et ex significatione `nominis Jehovae' quod sit omne fidei et charitatis quo Dominus colitur, de qua n. 2724, 3006, 6674, ita omne quod est legis Divinae, nam lex Divina non aliud est quam quod est charitatis et fidei; lex enim Divina est verum Divinum procedens a Domino, et quod procedit a Domino est Divinum Bonum et Verum, et Divinum Bonum {1} est amor et charitas, et Divinum Verum est fides. @1 i apud illos in coelo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church