7156. `Dicendo, Non detrahetis de lateribus vestris quicquam': quod significet quia de injectione falsorum nihil imminutum, constat ex significatione `non detrahi quicquam' quod sit nihil diminui, ut quoque supra n. 7129; et ex significatione `laterificare lateres' quod sit injecta falsa sustinere, de qua n. 7113, 7145.