Arcana Coelestia (Elliott) n. 7155

Previous Number Next Number See English 

7155. `Et viderunt moderatores filiorum Israelis semet in malo': quod significet quod prope damnationem, constat ex significatione `videre' quod sit appercipere, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; ex significatione `moderatorum' quod sint qui infestationes proxime recipiunt et communicant, de qua n. 7111, 7136; et ex significatione `mali' quod sit damnatio; nam malum in se spectatum est infernum, n. 6279, ita damnatio. Quod `esse in malo' sit esse prope damnationem, est quia illi qui infestationes proxime receperunt et communicarunt fuerint laesi, quod significatur per quod `percussi sint ab exactoribus,' n. 7136, et quod per falsa continue injecta {1} usque ad desperationem {2}sint infestati, n. 7147; inde est quod per `viderunt semet in malo' significetur quod apperciperent se prope damnationem esse; qui enim in desperatione {3}sunt, quia insultus non amplius se sustinere posse putant, cogitant quod non possint aliter quam se tradere falsis sicut captivos, nam talis status est desperationis, sed tunc incipiunt illi sublevari, et duci quasi e caligine {4} in lucem. @1 i sic$ @2 infestarentur A, sint infesta I$ @3 This and other verbs to end of are all singular in A.$ @4 i venire$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church