Arcana Coelestia (Elliott) n. 7006

Previous Number Next Number See English 

7006. `Et cum ore ejus': quod significet ita cum illis quae inde, constat ex repraesentatione `Aharonis' quod sit doctrina boni et veri, de qua n. 6998; et ex significatione `esse cum ore ejus' quod sit Divinum cum doctrina illa, et in illa; et quia doctrina illa est ex Divino Vero (d)quod immediate a {1}Divino Humano procedit, de quo mox supra n. 7005, {2}ideo per `esse cum ore ejus' significatur cum illis quae inde; quod doctrina boni et veri a Divino Humano Domini procedat mediate et immediate, videatur {3} supra n. 7004. @1 Domino$ @2 inde$ @3 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church