Arcana Coelestia (Elliott) n. 7005

Previous Number Next Number See English 

7005. `Et Ego ero cum ore tuo': quod significet quod verum Divinum procedet per Divinum Humanum ab Ipso Divino, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad verum Divinum, de qua prius; et ex significatione `esse cum ore tuo' quod sit inesse vero Divino quod a {1}Divino Humano procedit; Ipsum Divinum, quod `Pater' vocatur, intelligitur per `Ego' seu Jehovam; inde patet quod per `Ego ero cum ore tuo' significetur quod verum Divinum (x)procedat per Divinum Humanum ab Ipso Divino, quod idem est ac quod sanctum spiritus procedat a Filio, et quod Filius a Patre, secundum doctrinale Ecclesiae; quod tamen ita intelligendum {2} quod Trinum illud in Domino sit, et ibi unum. {3} @1 Domino$ @2 i et$ @3 After section concluded A adds et quod Dominus sit Trinum illud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church