Arcana Coelestia (Elliott) n. 700

Previous Number Next Number See English 

700. Quia totidem inferna sunt, ut dictum, ut de iis ordine dicatur, in sequentibus dicendum. I. De infernis eorum qui vitam in odiis, vindictis et crudelitate transegerunt. II. De infernis eorum qui in adulteriis et lasciviis; tum de infernis dolosorum, et praestigiatricium. III. De infernis avarorum; et ibi de 'spurca Hierosolyma' et latronibus in deserto: tum de infernis excrementitiis eorum qui in meris voluptatibus vixerunt. IV. Postea de infernis aliis quae ab illis distincta sunt. V. Demum de illis qui in vastatione sunt. Haec videantur in praemissis et finibus capitum sequentium.

CAPUT VII

1. ET dixit JEHOVAH Noaho, Intra tu et omnis domus tua in arcam, quia te vidi justum coram Me in generatione hac. 2. De omni bestia munda accipias tibi septena septena, virum et uxorem ejus, et de bestia quae non munda illa, bina, virum et uxorem ejus. 3. Etiam de ave caelorum septena septena, masculum et feminam; ad vivificandum semen super faciebus totius terrae. 4. Quia ad dies adhuc septem Ego pluere faciens super terram, quadraginta dies et quadraginta noctes, et delebo omnem substantiam, quam feci, a super faciebus humi. 5. Et fecit Noah secundum omne, quod praecepit ei JEHOVAH. * * * 6. Et Noah filius sexcentorum annorum, et diluvium factum aquarum super terra. 7. Et intravit Noah, et filii ejus, et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo, in arcam, a coram aquis diluvii. 8. De bestia munda, et de bestia quae non ea munda, et de avi, et omni quod repit super humo. 9. Bina bina intrarunt ad Noahum in arcam, masculus et femina, quemadmodum praeceperat DEUS Noaho. 10. Et erat ad septem dies, et aquae diluvii erant super terra. * * * 11. In anno sexcentesimo anni vitae Noahi, in mense secundo, septimo decimo die mensis, in die hoc disrupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae. 12. Et fuit imber super terra quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13. In ipso die hoc intravit Noah, et Shem, et Ham et Japheth, filii Noahi, et uxor Noahi, et tres uxores filiorum ejus cum illis, in arcam. 14. Illi, et omnis fera secundum speciem suam, et omnis bestia secundum speciem suam, et omne reptile repens super terra secundum speciem suam, et omnis avis secundum speciem suam, omnis volucris, omne alatum. 15. Et intrarunt ad Noahum in arcam; bina bina de omni carne, in qua spiritus vitarum. * * * 16. Et intrantes, masculus et femina de omni carne intrarunt, quemadmodum praeceperat illi Deus; et clausit JEHOVAH post illum. 17. Et fuit diluvium quadraginta dies super terra, et creverunt aquae, et sustulerunt arcam, et elevata est desuper terra. 18. Et corroboratae aquae, et auctae valde super terra; et ivit arca super faciebus aquarum. * * * 19. Et aquae corroboratae valde valde super terra, et operti sunt omnes montes alti, qui sub toto caelo. 20. Quindecim cubitis de sursum superarunt aquae, et operuerunt montes. 21. Et exspiravit omnis caro repens super terra, quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra; et omnis homo. 22. Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus, ab omni, quod in arida, mortua sunt. 23. Et delevit omnem substantiam quae super faciebus humi, ab homine usque ad bestiam, usque ad reptile, et usque ad avem caelorum; et deleta sunt e terra, et relictus tantum Noah et quod cum illo in arca. 24. Et corroboratae sunt aquae super terra quinquaginta et centum dies.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church