Arcana Coelestia (Elliott) n. 6974

Previous Number Next Number See English 

6974. `Et non audiunt vocem tuam': quod significet si nec aliquid oboedientiae praestant, constat ex significatione `audire' quod sit oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 5017; ex significatione `vocis' quod sit annuntiatum et praenuntiatum, de qua n. 6971, 6972; et ex repraesentatione `Moschis' cujus vocem audirent, quod sit Dominus quoad Divinam Legem, hoc est, quoad Divinum Verum, ita quoad Verbum, nam ibi est Divinum Verum; inde patet quod per `si non audiunt vocem tuam' significetur si nec aliquid oboedientiae praestant {1}. Hic et prius in vers. 1 et 8 dicitur `si non credunt' et `si non audiunt,' {2}et tamen utrumque simile apparet, nam qui non credit, is nec audit', sed distincta sunt, nam `credere,' per quod significatur fides, dicitur de vero quod est fidei, ac ita se refert ad intellectuale; `audire' autem, per quod significatur oboedire, dicitur de bono quod est charitatis, ac ita se refert ad voluntarium; in Verbo enim, imprimis prophetico, ubi verum exprimitur suis vocibus, etiam bonum exprimitur suis, ob conjugium caeleste in singulis Verbi, quod conjugium est boni et veri, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 6343. @1 i annuntiatio$ @2 tametsi unum apparet simile alteri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church