Arcana Coelestia (Elliott) n. 6937

Previous Number Next Number See English 

6937. {1} Se habet quoque hoc sicut qui construit domum: primum ponet fundamentum, sed fundamentum erit pro domo, et domus pro habitatione; ita quisque sibi primum consulet, verum non pro se, sed ut in statu sit serviendi proximo, ita patriae, Ecclesiae, et supra omnia Domino; qui credit sibi proximum esse primo loco, is (t)similis est ei qui spectat fundamentum ut finem, non domum et habitationem, cum tamen habitatio est ipse finis primus et ultimus, et domus cum fundamento est modo medium ad finem. @1 This was written after n. 6938, but has directions for insertion here. $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church