Arcana Coelestia (Elliott) n. 6936

Previous Number Next Number See English 

6936. Quomodo cum hoc se habet, constare ulterius potest ab hoc simili: quisque consulere debet corpori suo victu et amictu, hoc primum erit sed ob finem ut mens sana sit in corpore sano; et quisque consulere debet menti (x)suae victu, nempe talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, ob finem ut illa inde in statu sit serviendi Domino; qui hoc facit sibi consulit bene in aeternum. Qui autem consulit corpori suo solum pro corpore, nec cogitat de sanitate mentis, et qui consulit menti suae non talibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, sed talibus quae contra illa {1}sunt, is consulit sibi male in aeternum. Ex his patet quomodo quisque sibi proximus esse debet, quod nempe non primo loco sed ultimo; finis enim non erit pro se sed pro aliis; et ubi finis, ibi primum. @1 Before contra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church