Arcana Coelestia (Elliott) n. 6931

Previous Number Next Number See English 

6931. Ex his quae hactenus de spiritibus telluris Mercurii dicta sunt, constat manifeste quod spiritus quae vident et audiunt in altera vita, retineant, et quod illi aeque ac cum fuerunt homines, instrui queant, {1}ita in illis quae fidei sunt, et sic perfici; quo (x)puriores spiritus ac angeli sunt, eo promptius et plenius hauriunt, et perfectius retinent memoria quae audiunt; et quia hoc in aeternum, {2} patet quod {3}crescant sapientia continue; Mercurii autem spiritus continue crescunt scientia rerum, sed inde non sapientia, quia cognitiones quae media sunt amant, non autem usus {4} qui fines; secundum ea quae de illis {5} n. 6814, 6815, memorata sunt. @1 imprimis$ @2 i inde$ @3 After continue$ @4 i inde$ @5 i prius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church