Arcana Coelestia (Elliott) n. 6930

Previous Number Next Number See English 

6930. Postea mihi a spiritibus Mercurii mittebatur charta longa, inaequalis, a pluribus chartis conglutinata, quae apparebat sicut impressa typis qualibus in hac tellure; quaesivi num talia haberent apud se, sed dicebant quod non habeant, verum quod (x)sciant tales chartas in nostra tellure dari; non volebant plura dicere, sed dabatur percipere quod cogitarent, quod in hac tellure cognitiones rerum essent tales, ita separatae ab ipso homine, nisi eum homo in talibus chartis {1}teneret oculum, et sic mentem; ita {2}subsannabant apud se homines {3}hujus telluris, quasi nihil scirent nisi ex chartis; sed instruebantur quomodo cum hoc se haberet. Post aliquod tempus redierunt, et ad me mittebant aliam chartam etiam sicut typis exaratam ut erat prior, sed non ita conglutinatam et incomptam, verum decentem et nitidam; dicebant quod informati ulterius essent quod in hac tellure tales chartae sint, et inde libri. @1 tenerent$ @2 After telluris$ @3 nostrae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church